HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT IV: De praecepto dilectionis

#Deut. VI#Deut. VIII#Deut. VIII#Deut. II

Addidit quoque Moyses: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota fortitudine tua. Addidit quoque cum de manna iteraretur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Panem vocavit hic omnem cibum hominum. Consuevit enim Scriptura, panem pro cibo ponere, et est sensus: Nolite mirari si cibum insolitum dedit vobis Dominus, quia non in solis usitatis cibis vita hominis stabilita est apud Deum, sed solo verbo potest creare nova, ex quibus vivat homo. Addidit quoque inter beneficia, quod per quadraginta annos in deserto vestimenta eorum non defecerant vetustate, nec solutares attriti erant, et quod evaserant serpentes flatu urentes circumstantia, quos ob hoc forte supradixit ignitos, et scorpiones, et dipsades, quae Latine situlae dicuntur, quia perimunt hominem siti, et adeo parvae sunt, ut cum calcantur vix videantur, cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Dicitur autem situla per contrarium; vas enim quod situla dicitur. aufert sitim, haec affert. Sicut pharetra quae infert mortem, feretrum, quia fert vel aufert mortuum. Ut etiam ostenderet quae necessitas incumberet eis, observandi praecepta Domini, in terra promisionis, addidit, quia non erat terra illa, sicut terra Aegypti, quae beneficio fluminis fecundatur, ubi per hortos aquae derivantur irriguae, sed erat montuosa et campestris, de coelo pluviam exspectans; et ideo plurimum ibi colendum Deum, ut daret ei pluviam temporibus suis, temporaneam scilicet in autumno, in vere, vel in hieme, jactis seminibus nutriendis, et serotinam, ad crementum in vere vel aestate. Addidit quoque de terminis terrae promissionis dicens: Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit, a deserto, quod est in meridie, et Libano, qui in septentrione, et flumine magno Euphrate, qui est in oriente, usque ad Mediterraneum erunt termini vestri, hoc est mare quod Tyrrhenum dicitur. Addidit quoque quod benedictiones et maledictiones scriptas in libro hoc, transito Jordane; in egressu suo dicerent, in hunc modum: Sex tribus majores natu ascenderent montem Garizim cum sacerdotibus et Levitis, et sex minores montem Ebal e regione, et qui in Garizim omnes benedictiones dicerent super legis observatores, et qui in Ebal responderent: Amen. Post ascenderent sacerdotes et Levitae cum aliis sex tribubus in Ebal, et simul omnes maledictiones imprecarentur transgressoribus, et qui in Garizim responderent: Amen. Et nota, quia cum enumerat gentes quas ejecerunt de terra promissionis, fere ubique sex nominat Chananaeum, Amorrhaeum, Pherezaeum, Jebuzaeum, Hevaeum, Hethaeum. In hac vero iteratione nominat septimum Gergezaeum. Item nota quia Abrahae promissum est, quod decem delerentur, quae tunc revera ibi erant. Sed cum venerunt illuc filii Israel, jam tres erant deletae. Filii Lot deleverunt gigantes, filii Esau Horraeos, Cappadoces partem Hevaeorum.